- SEJANUS Aelius
- SEJANUS Aeliusvit, de quo multa Sueton. in Tiberio, et Iuveval. Sat. 10 Eius historia paucis sic habet. Vulsinô Tuseiae urbe natus, ex Seio Strabone, equite; adhuc iuvenis admodum Caii Caesaris, Augusti nepotis, fortunam sequutus est, postea in Tiberii gratiam se insinuavit. Audax, callidus, calumniandi artifex, abiectus simul et superbus: modestiam prae se ferens, intus totus purpureus fuit. Modo luxu et prodigalitate, modo vigilantiâ et industriâ, ad rerum summam grassatus. Caput Praetorianorum evasit, et parem cum Tiberio potentiam nactus est: qui, ipsius consortiô delectatus, socium eum curarum, laborumque appellare est solitus, passus, ut imago eius in publicis locis venerationi prostaret, et in theatris legionumque insignibus appareret Hunc Drusus, Imperatoris fil. cum contemptui hac eret colaphum quoque illi aliquando infilixisset, Seianus, per uxorem eius Liviam, spe Imperii corruptam, illum venenô sustulit, Agrippinâ quoque, et Germanicô, cum filiis, sublatis. Liviae nuptiis inhians, prohibitus a Tiberio est, eoque processit insolentiae, ut iam omnibus intolerabilis evaderet, sparsis quoque, per imprudentem superbiam vocibus, quei???omae Imperatorem se iactaus, Tiberium Insul. Capreae, in qua degebat, solum esse diceret, huius quoque calvitie, in Comoediis publice proscissâ. Quibus omnibus tandem permotus Imperator, negotio Senatui datô, illum strangulari curavit, totâ eius familiâ excisâ, et quidquid Tiberio suspectum erat, huic stragi involutô. A. C. 31. Adde Tacit. Annal. l. 3. 4. et 5. Dionys. etc. supra dictis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.